- PONS Saravi
- PONS Saravivulgo Sarbruck, seu Sarbrick, oppid. nobile Germaniae, ad Saravum fluv. sub proprio Comite, in limite Palatinatus, 4. leucis a Bipontio in occasum metas versus, et 10. ab altero in Boream. Fluvius praefatus apud Augustam Trevirorum in Mosellam effluit, a ponte ibi super eum structo, nominatum. urbs vero caput Comitatûs est cognominis sub Comitee Familia Nassovica. Ex Ludovico enim Comite Nassovio, mortuo A. C. 1627. nati Wilhelmus Ludovicus Pontem Saravi: Iohannes Wisbadam cum Itsstenio, et Ernestus Casimirus Weilburgum, nacti, totidem lineasdedêre. Genuit praefatus autem Wilhelmus Ludovicus, qui obiit A. G. 1640. ex Anna Amelia Badensi, Cratonem natum A. C. 1621. denatum A. C. 1642. Ioh. Ludovicum qui natus A. C. 1625. maritus Dorotheae Catharinae Palatinae, habitat in Otweiller: Gustavum Adolfum, natum A. C. 1632. qui, ductâ uxore Eleonorâ Clarâ Hohenloicô, sedem habet in Ponte Saravi; Volradum, qui natus A. C. 1635. habitat in Usingen: Annam Iulianam uxorem Friderici Comitatus Palatini in Zweibruik: Carolam, uxorem Ludovici Eberhardi Comitis Leiningensis, et Annam Sibyllam, uxorem Aug. Philippi Ducis Holsatiae. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Saravus, et Phil. Iac. Spenerum in Theatro Nobilit. Europeae, ubi de Nassovica Familia et hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.